HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXII: De dulcoratione aquae Mara

#Exod. V#OVID.

Post haec egressi sunt in desertum Sur. Tamen Hebraeus habet, in desertum Etham. Dicimus enim quia prius ante mare fuerunt in deserto Etham; post mare, in deserto Sur; post Elim, in deserto Sin. Ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, nec invenerunt aquam, donec venerunt in Mara, ubi aquam inventam, prae amaritudine non poterant bibere. Unde, et locum illum dixerunt Mara, ab hac amaritudine aquae, vel potius pro amaritudine animi. Animaequior est enim, qui sitit, si non invenerit potum, quam si inventum gustare non possit. Dominus autem ostendit lignum Moysi, quod cum misisset in aquas, dulcoratae sunt. Forte lignum illud talis efficaciae erat, et forte miraculose factum est, ut in solitudine in qua non erat lignum, inveniretur lignum. Hebraeus dicit, quia illud lignum naturaliter amarissimum erat, et ut mirabiliter innotesceret vis divina, amarum additum amaro, dulcedinem operatum est. Josephus videtur velle, quod aquae vitium hoc contraxerint, quia semper immotae fuerant, secundum illud: Et vitium capiunt, ni moveantur aquae.Dicit enim ibi fuisse modicum puteum. Sumens autem virgam Moyses, quam habebat, in praesenti scidit eam per medium, in longitudine incisionem faciens, et jecit in puteum, et praecepit fortibus, ut haurirent aquam, et plurimam prius effunderent, ut ultima quae remaneret, frequentibus concussionibus exercitata, et purgata fieret potabilis. Ibi etiam dedit eis judicia, nondum tamen in re, sed daturum se promisit, si obedire sibi vellent.